Taberna mercatoris olearii
Constructio novissima in vico Romano secundum viam meridianam confecta est: Hic vides ante domini aedificium tabernam mercium copiosam et post eam porticum tectum. Quae taberna praeter mensam ad vendendum etiam cellam et conclavia pro numero magno hominum habebat. Taberna mercatoris olearii est.
Inter merces externas non solum vinum, verum etiam oleum olivarum erat. Mercator cum venditione vini, tum olei olivarum commercia lucrosa faciebat, quod oleum non solum ad cibaria hominum, sed etiam ad curam corporis lavandi in thermis pertinebat. Oleum quoque fundamentum unguentorum erat, cutem ab sole et frigore protexit atque etiam alimentum ignis erat ad lucernas luminandas.
Ea taberna nobis bene patefacit, qualis locus oeconomicus et quam magnus mercatus mercium externorum Carnunti fuerit, ubi duae viae commerciales, Danuvia et succinea, concurrunt.